terça-feira, março 23, 2010

Exactor molestissimus

XXII. M. POMPONIUS MARCELLUS, sermonis Latini exactor molestissimus, in advocatione quadam (nam interdum et causas agebat) soloecismum ab adversario factum usque adeo arguere perseveravit, quoad Cassius Severus, interpellatis iudicibus, dilationem petiit, ut litigator suus alium grammaticum adhiberet; quando non putat is cum adversario de iure sibi, sed de soloecismo controversiam futuram. Hic idem, cum ex oratione Tiberi verbum reprehendisset, affiramnte Ateio Capitone, et esse illud Latinum, et si non esset, futurum certe iam inde: "Mentitur," inquit, "Capito; tu enim, Caesar, civitatem dare potes hominibus, verbo non potes." (...)
_____________
Apud. Suetonius, De Viris Illustribus: Grammatici.

Nenhum comentário: